På svenska

Serenissimo et Clarissimo Domino
Domino Gustaffo Suecorum
et Gothorum Regi Domino Suo
Clementissimo

Gratiam et pacem in Christo. Serenissime Domine ac Clementissime Rex. Retulit mihi, Magister Nicolaus Suecus Majestatis Tuæ Legatus, et fidelis et diligens, sese in mandatis habere, ut exploret aliquem bonum pædagogum pro instuendo Regio Filio Majestatis Tuæ. Id quod non mediocri cum voluptate audivi. Videns a Deo datum Majestati Tuæ studium et pietatis et literarum præclarum sane ceteris exemplum, nam quid Regibus magis decorum denique et necessarium, quam ut ipsi sint vel natura reliquis ingeniosiores? vel cultu literarum instructi, ne semper alienis oculis videre, et aliorum judiciis credere cogantur?
Turku Cathedral
Turku Cathedral. Agricola was the bishop
of Turku (Åbo) from 1554 to 1557 and died
that year when returning from Moscow
as a peace negotiator.

Christus qui cepit opus Suum in Regia Tua Majestate, perficiat magno incremento, ut etiam per totum regnum in Ecclesiis præsertim cathedralibus Scholæ instituantur et formentur, pro educandis juvenibus ad Ministeria Parochiarum. Nam hoc est summum et maximum officium Regum, qui ultra politicam administrationem pietati Christianæ favent, qua fama, præ coeteris mirifice celebratur Majestas Tua Rex Clarissime, et precamur Dominum, ut Spiritu suo gubernet cor Majestatis Tua. Habet ad has res et alias Dei gratia Majestas Tua satis idonea instrumenta, inter exteros, ipsum jam Vocatum pedagogum filii Regii Georgium Norman qui per Magist. Nicolaum tandem repertus, et a me etiam rogatus venit Majestati Tuæ serviturus. Homo est Sanctæ vita, Modestus, syncerus, et doctus, idoneus et dignus omnino pedagogus Regii filii, quem Tuæ Majestati unice commendo.

Denique Comitem itineris Sui adducit Michaelem Agricolam Suetiæ Tuæ filium et indigenam, juvenem sane, sed eruditione, ingenio, et moribus excellentem, qui poterit in regno Majestati Tuæ plurimo esse usui. Et hunc Majestatis Tuæ commendo ut probatum hominem, et precor Christum, ut per hos multum fructum faciat Christus ipse, qui eos per Majestatem Tuam vocat et ordinat. Benedicat igitur ipse pater misericordiarum omnibus consiliis et operibus Regiæ Tuæ Majestatis spiritu suo sancto copiose, Amen.

feria sexta prius Quasimodogeniti 1539.

R. Majestatis Tuæ
addictus
Marthinus LUTHER.


Source: Handlingar rörande Skandinaviens Historia. Fjärde Delen. Stockholm, 1817.

Textbreaks added in the text above

Back to the contents.